Michael Koivu
Michael Koivu est lusor alsulegiae glacialis Finnicus, qui pro Minnesota Wild turma in National Hockey League ludit[1]. Ab anno 2000 usque ad annum 2004 lusor TPS turmae Aboensis fuit in Liiga foedere Finnico, donec anno 2004 in Civitates Foederatas Americae commigravit, ut ibi luderet. Inde ab anno 2005 in Minnesota Wild ludit, et ab anno 2009 capitaneus turmae est. Anno 2011 grex nationalis Finnicus, cui Koivu praeerat, in certaminibus mundanis victoriam reportavit.
Res apud Vicidata repertae:
Saku Koivu frater eius natu maior etiam lusor alsulegiae pristinus est.
Notae
recensere- ↑ Rerum status mense Ianuario 2018.