Michael Ignatieff
Michael Ignatieff (Toronti natus die 12 Maii 1947) est diurnarius, rerum gestarum scriptor et politicus Canadensis.
Res apud Vicidata repertae:
Filius est Georgii Ignatieff, qui, e Russia oriundus, legatus pro civitate Canada haud ignobiliter meruit. Michael Ignatieff, in urbe natali educatus apud Collegium Canadae Superioris, alumnus est universitatum Torontonensis, Oxoniensis, Harvardianae. Apud universitatem Columbiae Britannicae et collegium Regale Cantabrigiense, necnon alias universitates nonnullas, docuit.
Ignatieff fuit factionis liberalis Canadensis, ergo oppositionis parlamentariae dux. Rector est a die 1 Septembris 2016 universitatis Europae Centralis. Anno 2024, Praemium principum Asturiarum de scientis socialibus accepit.
Scripta
recensere- "Getting Iraq Wrong" in New York Times Magazine (5 Augusti 2007)
- "Academic Freedom, Under Threat in Europe" in New York Times (2 Aprilis 2017)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Ignatieff spectant. |