Michael Díaz-Canel, vulgo plene Miguel Mario Díaz-Canel Bermúdez (Placetas in urbe natus die 20 Aprilis 1960) est politicus Cubae.

Wikidata Michael Díaz-Canel
Res apud Vicidata repertae:
Michael Díaz-Canel: imago
Michael Díaz-Canel: imago
Michael Díaz-Canel: subscriptio
Michael Díaz-Canel: subscriptio
Nativitas: 20 Aprilis 1960; Placetas
Patria: Cuba
Nomen nativum: Miguel Mario Díaz-Canel Bermúdez

Familia

Proles: Miguel Mario Díaz-Canel Villanueva

Filius praeceptricis et mechanici, alumnus est universitatis Villasensis in provincia Villaclarensi nativa. Ab anno 1982 in exercitu nationali revolutionario militavit. Fuit ab anno 1993 gubernator provinciae nativae, sed ab 2003 provinciae Holguinensis. Minister eruditionis superioris meruit a die 8 Maii 2009 usque ad 21 Martii 2012. Hoc die praeses vicarius consilii ministrorum factus est, atque ab anno 2013 praeses etiam consilii civici. Die 19 Aprilis 2018 praeses consilii civilis electus est, Radulpho Castro successor. Die 10 Octobris 2019, novam dignitatem accipiens, praeses rei publicae Cubanae electus est.

Bibliographia

recensere