MetaVici, vel Meta-Vici, vel Meta tantum, est situs interretialis, formā vici, ad acta institutaque Vicimediorum coordinanda adhibitus (ipsa Vicipaedia Latina inclusa).

Primos annos a Vicipaedia condita, disputationes de instituto et animo encyclopaediae (praesertim de ratione sequenda) saepe apud ipsam Vicipaediam eveniebant, etiamsi tales “metadisputationes” natura encyclopaedica careret. Insuper, nonnulli usores forum ubi indoli neutrali Vicipaediae se accommodandum non esset sic volebant, ut suas sententias de rebus in encyclopaedia tractandis libere profiteri poterant. Ad hoc, mense Novembris 2001, auctores Vicipaediae situm interretiale MetaVici creaverunt.

Hodie MetaVici est unum ex tribus maioribus foris discussionis quibus scriptores Vicipaediae utuntur, una cum epistulis electronicis et paginis disputationis encyclopaediae (quae tamen ad dissertandum de eisdem commentationibus reservantur).

MetaVici, primum intra versionem Anglicam Vicipaediae circumscriptum, animo Vicipaediae ad “phasem III” ingresso, ad forum disputationis pluribus linguis, ubi omnes communitates Vicimediorum de se ipsis disceptare possunt, transmutatum est.

Nexus interni

Nexus externi recensere


Vicimediorum inceptus

Vicipaedia a Wikimedia Foundation administratur cui "Vicipaediae" omnesque inceptus multilingues et liberi sunt:

 
Vicimedia
Vicimedia
 
Vicipaedia
Vicipaedia
Libera encyclopaedia
 
Vicilibri
Vicilibri
Tractatus enchiridiaque
 
Victionarium
Victionarium
Dictionarium liberum
 
Vicicitatio
Vicicitatio
Citationum collectio
 
Vicimedia Communia
Communia
Thesaurus imaginum et sonorum
 
Vicifons
Vicifons
Fontes liberae
 
Viciversitas
Viciversitas
Libera instrumenta discendi
 
Vicispecies
Vicispecies
Index specierum
 
Vicidata
Vicidata
Repositorium datorum liberum
 
Vicifunctiones
Vicifunctiones
Repositorium functionum liberum
 
MediaWiki
MediaWiki
Programma interretiale vici liberum
 
Vicivia
Vicivia
Directorium viaticum liberum
 
Vicinuntii
Vicinuntii
Nuntii liberi
 
Meta
Meta
Inceptuum Vicimediorum coordinatio
 
Incubatrix
Incubatrix
Vicipaediae nondum probatae