Medma
(Redirectum de Mesma)
Medma sive Mesma (Graece: Μέδμη sive Μέδμα, in nummis Μέσμα) fuit urbs antiqua Magnae Graeciae in Italia meridiana in litore occidentali Bruttii (nunc Calabria) inter Hipponion et Metauri fluminis ostium sita.
Historia
recensereMedma fuit colonia a Locris sexto saeculo a.C.n. condita, a quibus minus quam unius diei iter distabat. Circa annum 500 una cum origine ac urbe Hipponio Crotonem debellavit. A Dionysio I tyranno Syracusarum pars incolarum vi Messanam translata est.
Reliquiae archaeologicae
recensereArea archaeologica prope Rosarnum (in Provincia Rhegina) in Calabria sita est, inventa in Museo nationale Magnae Graeciae exposita sunt.
Homines noti
recensereMedmae philosophus Philippus Opuntius natus esse putatur.
Bibliographia
recensere- Diego Corso: Sul sito di Medma. Appunti Storico-Critici. Tipografia della pia casa di patronato pei minorenni, Florentiae 1888.
- Mario Lombardo: Medma. In: Der Neue Pauly (DNP), Vol. 7, Metzler, Stuttgardiae 1999, ISBN 3-476-01477-0, Col. 1123–1124.
Nexus interni
- Bruttium (regionem),
- Urbem metropolitanam Reginam,
- Rosarnum (municipium).
Nexus externi
recensere- Pauca de Medma apud www.comune.rosarno.rc.it (Italiane)
- Nummi Medmae cusi (Anglice)