Meschita plumbea (Graece: Κουρσούμ Τζαμί, Turcice: Kurşun camii) est templum Islamicum profanatum saeculi XVI, vere affabre factum quod Triccae[1] in Thessalia invenitur. Mense Augusto 2020 muri paulum destructi sunt ultionis causa museo Sanctae Sophiae in meschitam reconverso.[2]

Aspectus meschitae Osman Shah

Historia

recensere
 
Interna meschitae profanatae

Meschitam hanc olim Osman Shah (sive Kara Osman Pasha) dono donavit, qui erat filius filiae cuiusdam sultani Selimi I. Vir iste bonus diu Triccae gubernator (mütessarif) pro provincia Tirḥāla[3] erat.[4]

Quando templum erectum sit, non clarum est; dicitur id factum esse annis inter 1550 et 1560. Osman ibidem varia vulgo beneficientia institui iussit, velut scholam, hospitium pauperum et deversorium. Ipse in aula meridiana autem in mausoleo sepultus est. Cum Evliya Çelebi, scriptor itinerariorum, post centum annos urbem visitaret, Meschita plumbea templum princeps fuit. Notissimus Sinan Architectus meschitam hanc splendidissimam construxit, quae unicum eius operum in Graecia moderna conservari potuit.

Triccae hodiernae e serie templorum Mahometanicorum octo unicum exstat. Aedificio conclave oratorii rectangulare est sub camera semirotunda. Porticus eius (revak) ante nonnullos annos reconstructa est. Turris, quae inter orientem et occidentem iacet, quasi intacta est tegmento absente. Omnes aliae domus, quae delubro contiguae fuerant, non iam sunt mausoleo salvo. Id depositorio est thesauris archaeologicis excavatis.

  1. Otto Güthling: Taschenwörterbuch der griechischen und deutschen Sprache. Dritter Teil: Griechisches Namenswörterbuch, Langenscheidt, Berolini 1913, p. 421
  2. Henricus Gstrein die 4.8.2020 Graecorum nonnullorum reactiones barbaricas reprehendens, cum templi descriptione parva
  3. De provincia Triccae tempore Ottomanico commentatio
  4. Descriptio meschitae in paginis ministerii Graeci rerum culturalium

Bibliographia

recensere
  • Necipoğlu, Gülru (2005): The Age of Sinan: Architectural Culture in the Ottoman Empire. Londonii: Reaktion Books. ISBN 978-1-86189-253-9.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Meschitam plumbeam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 39°33′0″N 21°46′16″E