Mervyn Stegers
Mervyn Keith Maria Stegers (natus Farehamiae in oppido Anglico die 4 Maii 1951) est vir publicus Nederlandicus et magister civium Tubbergensium municipii Batavi. Factioni Christianae-Democraticae Bataviae (vulgo: CDA) favet.
Res apud Vicidata repertae:
Civis et Nederlandicus et Britannicus est. Pater originis Batavae, mater originis Britannicae erat. In primis annis aetatis in Britannia vivebat. Postea familia in municipium Batavum Den Helder migravit: ibi adolevit.
Stegers eiusdem municipii procurator fuit prius quam decreto regali Tubbergensis magister civium nominatus est. Ab anno 1988 usque ad annum 1996 causidicus fuit. Prior praeceptor scholae negotiationis atque administrationis fuit.
Bibliographia
recensere- "Oud-burgemeester Mervyn Stegers heeft een nieuwe politieke functie" in Tubbergen Nieuws (8 Februarii 2018)