Memor Maurus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 262) anno 261 praepositus frumenti parandi ex Aegypto fuit. Eo anno Lucium Mussium Aemilianum Praefectum Aegypti adiuvabat, qui post mortem Quieti et Macriani Iunioris usurpatorum, ipse purpuram contra Gallienum imperatorem sumpserat. Qui motus non sine periculo Gallieni fuit, quod frumento ex Aegypto intercluso Roma fame laboraret. Itaque Gallienus anno 262 Aurelium Theodotum ducem militum in Aegyptum misit, qui primo Aemilianum vicit, deinde etiam Memorem militibus necari iussit, quamquam hic imperator non proclamatus erat[1].

NotaeRecensere

  1. Der Neue Pauly, T. 7, c. 1206