Aurelius Theodotus eques Romanus et Praefectus Aegypti fuit tertio saeculo. Anno 262 a Gallieno imperatore contra Lucium Mussium Aemilianum praefectum Aegypti missus est, qui imperator Romanus se proclamaverat. Apud Thebas Aemilianum vicit, cepit et ad Gallienum misit, qui Aemilianum iugulari iussit. Eodem anno Memorem praepositum frumenti parandi, qui etiam in Aegypto contra Gallienum rebellaverat, necavit. 14 Augusti 262 ad usque 8 Novembris 263 ipse praefectus Aegypti fuit[1].

NotaeRecensere

  1. Der Neue Pauly, T. 12/1, c. 349-350
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.