Memnon (alumnus Herodis Attici)
alumnus Herodis Attici
Vide etiam paginam discretivam: Memnon (discretiva).
Memnon sive Menon (Graece Mέμνων, Mένων) fuit Aethiops[1] et unus inter tres alumnos (τρόφιμοι) et fortasse amasios Herodis Attici viri publici Atheniensis saeculi II p.C.n.; duo alii fuerunt Achilles et Pollux.[2]
Multi, inter quos fratres Quintilii (Sextus Quintilius Valerius Maximus et Sextus Quintilius Condianus) Herodem vituperaverunt quia imagines horum iuvenum per villam suam Athenis spargebat. Archaeologi temporis nostri simulacra iuvenis Aethiopis in ruinis villae Herodis reperta credunt effigies Memnonis esse.
Notes
recensere- ↑ Flavius Philostratus, Vita Apollonii Tyanensis 3.11.6.
- ↑ Flavius Philostratus, Vitae sophistarum 558.