Vide etiam paginam discretivam: Pollux (discretiva)

Pollux sive Polydeucion (Graece Πολυδεύκης, Πολυδευκίων) fuit unus inter tres alumnos (τρόφιμοι) et fortasse amasios Herodis Attici viri publici Atheniensis saeculi II p.C.n.; duo alii fuerunt Achilles et Memnon.[1]

Apotheosis Pollucis e Museo Nationali Archaeologico Athenarum

Multi, inter quos fratres Quintilii (Sextus Quintilius Valerius Maximus et Sextus Quintilius Condianus) Herodem vituperaverunt quia imagines horum iuvenum per villam suam Athenis spargebat. Archaeologi temporis nostri simulacrum iuvenis in ruinis villae Herodis reperta credunt apotheosim Pollucis esse.

Notes recensere

  1. Flavius Philostratus, Vitae sophistarum 558.

Nexus externi recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.