Membra Iesu nostri, plenius Membra Iesu nostri patientis sanctissima septem canticorum est collectio a Dieterico Buxtehude directore Theodisco anno 1680 composita.

Prima pagina dedicationem Dubenio continens.

Opus hoc nobis una tantum editione in Gustavii Dubenii aedibus quem praeter alios dilexit Buxtehudius cuique opus dedicavit conservatum est. Huius operis textus ex versibus e sacra scriptura sumptis additis quidem quibusdam responsis medio aevo confectis constat cui cum sanctus Bernardus Claraevallensis auctor putaretur fuisse rite Dominis Bernardi Orationis Rhythmicae nomen attribuebatur. Carminum hic libellus septem in partibus crucifixi membra corporis ordine commemoravit a pedibus usque ad faciem. Unacuique parti quinque dicatae sunt strophae quae duas in partes autem iterum dividuntur praeter quas ad caput spectent.

Ex his omnibus qui opus illud musicum composuerit tres tantum versus ad membrum venerandum selexit.

Carminum Ordo

recensere
Nr. Titel Scripturae versus Incipit
1 Ad pedes Ecce super montes Salve, mundi salutare
2 Ad genua Ad ubera portabimini Salve Jesu, rex sanctorum
3 Ad manus Quid sunt plagae istae Salve Jesu, pastor bone
4 Ad latus Surge amica mea Salve latus salvatoris
5 Ad pectus Sicut modo geniti Salve salus mea, deus
6 Ad cor Vulnerasti cor meum Summi regis cor aveto
7 Ad faciem Illustra faciem tuam Salve, caput cruentatum

Nexus interni

recensere