-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Mediae Italiae dialecti (Italiane italiano mediano et italiano centrale) sunt copia dialectorum Italo-Romanticarum Occidentalium quibus homines in tota Umbria, magna Latii Marchiaeque mediae parte, australissima Tuscia, et parva Aprutii parte in media paeninsula Italiana utuntur. Hae dialecti communes syntaxis appellationisque proprietates habent quia ex lingua Latina oriuntur; quare linguae Romanicae sunt.

Ut docti quidam dicunt, terrae ubi mediae Italiae dialectis loquitur cum Byzantinorum antiquis finibus inter Romam Ravennamque congruere videntur. His sermonibus vera re in terra maiore quam haec hodierno die loquitur. Homines mediae Italiae sermonibus etiam in Etruria inferiore loquuntur; in Provincia Aquilana ac Latio inferiore sunt vici habentes vocales mediano genere, quamquam Inferioris Italiae dialecti dicuntur.

Terra ubi mediae Italiae dialectis loquitur est omnis divisa in partes quattuor:

Conectuntur urbes Ancona, Perusia, Romaque commenticia linea septemtrionalem partem Italiae ab reliquo dividente. Hanc isoglossam docti putant gravissimam ex omnibus lineis quae Italicas dialectos dividunt. Apud hanc lineam mediae Italiae dialecti perimedianae dicuntur, et transitus sermones esse videntur, aliqua propria dialectorum Tuscarum Gallicoitalicarumque servantes.

Pars Romanensis

recensere

Incolae Partis Romanensis loquuntur Dialecto Romanensi. Hic sermo non multum alius est atque Lingua Italiana, quod saeculo 16 Dialectus Tusca apud hunc valuit. Ante saeculum sextum decimum, Dialectus Romanensis aliarum mediarum dialectorum similis erat. Hunc sermonem hodie proferri putatur, quod in omnibus fere urbibus Latii hoc loquitur, loco loci sermonum.

Nexus interni

 
Stipula

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!