Vide etiam paginam discretivam: matrix

Matrix in mathematice est tabula numerorum formae rectangularis. Hi numeri matricis elementa vel componentia scilicet elementa vel fortasse relata scilicet elementa in matrice vocantur.

Matricis nomen mathematicus Anglicus Iacobus Ioseph Sylvester finxit.

Typus matricis definitur numero ordinum transversorum vel lineolarum et numero ut ita dicam columnarum vel ordinum directorum. Quodcumque matricis elementum ad quemdam ordinem tranversum et ad quemdam directum pertinet. Haec matrix exempli gratia habet ordines duos transversos et tres directos et designatur nomine matrix :

vel

Si ordinum numerus directorum est idem quam transversorum matrix vocatur quadrata.

His cum matricibus operationes mathematicae perfieri possunt sicut additio, subtractio vel multiplicatio. Alia operatio specialis quae cum illis matricibus fieri potest, quae sunt regulares, est inversio. Et alia operatio est transpositio.

Matrix alii vel addi vel subtrahi potest recensere

Si duae matrices sunt eiusdem typi alia alii addi possunt vel alia matrix ab alia subrahi potest.

Haec est summa duarum matricum: :

 

Ad exemplum:

 

Multiplicatio recensere

Matrix cum numero scalari multiplicetur recensere

Matrix cum numero scalari multiplicatur eo modo, quod omnia matricis elementa multiplicantur cum numero scalari:

 

Hoc in exemplo numerus scalaris est 5:

 

Matrix cum alia matrice multiplicetur recensere

 
Productum matricum A et B: elementum flavum colore producti est  , et elementum viridem producti est  

Duae matrices multiplicari possunt si numerus ordinum transversorum laevae matricis est idem quam numerus ordinum directorum dextrae.

Productum matricis  -Matrix   cum alii  -Matrix   est  -Matrix  , cuius elementa relata computantur multiplicando unum elementum lineolae primae matricis cum vectore directo aliae matricis:

 

Computationis exemplum:

 

Matrix quadratica cum se ipsa multiplicetur recensere

Matrix quadratica A sit:

 

Matrix A cum se ipsa multiplicatur sic:

 

Eo modo matrix A est elevata ad potentiam secundam.

Matrix idemfactor est matrix quadrata diagonalis, cuius omnia elementa in diagonale principali sunt 1 et omnia alia sunt 0; signum talis matricis est I, vel In ubi n est numerus ordinum et columnum.

 

Deinde, omni matrice A, AI = IA = A.

Matricis transformatio recensere

Si est matrix   cum forma  , matrix transformata est   forma  , id est haec matrix

 

habet matricem transformatam

 

Exemplum:

 

Nexus interni