Marvel Comics, vel simpliciter Marvel, est una ex duabus maximis domibus editoriis Americanis, quae praecipue libros nubeculatos de superheroibus edere solet. Personae ficticiae, quorum de periculis hi nubeculati narrant, notissimae sunt Spider-Man, X-Men, Fantastic Four, Hulk, Iron Man, vel Captain America. Quae societas tantum pars maioris societatis mercatoriae, quae Marvel Entertainment nuncupatur, est.

Logotypus societatis Marvel.

Historia

recensere

Societas Marvel, cui primum nomen Timely comics erat,  condita est a Martino Goodman anno 1939. Eodem anno, societas adhuc nova primum ex serie nubeculatorum suorum edidit, cui titulus Marvel Comics. Decennio 195, novum nomen, i.e. Atlas Comics, sibi induit, et tandem in primis annis decennii 196, hodiernum nomen adoptavit, ad primum librum, quem societas olim ediderat, commemorandum.

Decennio 196, res prosperrime hic societati evenerunt; tunc Stan Lee et Iacobus Kirby primum Fantastic Four effinxerunt, deinde multos alios qui mox mundum ficticium Marvel (anglice: Marvel Universe) incoluerunt. Hoc praecipue illos nubeculatos distinguebat et ad vulgus tam gratos ab initio reddidit, quod primi eius generis fuerunt qui superheroes humanis ingeniis indutos imbellicitatibusque, quas lectores sibi proximas aestimare et intelligere possent, proposuerunt.

Die 31 Augusti 2009, societas Marvel acquisita est a societate Disney.

Nexus interni

Aliqui scriptores et delineatores qui nubeculatos societatis Marvel fecerunt:

Nexus externi

recensere