Fantastic Four
Fantastic Four ('Quattuor Mirifici') sunt manus ficta hominum viribus divinis (agnomine Superhero) creata a Stan Lee et Jack Kirby pro societate Marvel Comics. Sodales sunt homines quattuor variis potentiis induti: extendendi potentia, Rufus (vere Reed) Richards, dux huius manus, agnomine Mr. Fantastic (quod Dominum Mirificum significat), scientificus quidam; item, invisibilitatis potentia, mulier eius, Susanna (vere Sue) Storm, agnomine Invisible Woman (i. e. Femina Invisibilis); item, potentia sese inflammandi necnon volandi, Susannae frater Ioannes (vere Johnny) Storm, agnomine Human Torch (i.e. Fax Humana); item supra humanis viribus indutus Beniaminus (vere Ben) Grimm qui — ob formam suam monstruosam — The Thing (i.e. Res) nuncupatur.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Commentarius de Fantastic Four in situ interretelis Britannica
- Tom DeFalco, Comics Creators on Fantastic Four, Londini, Titan Books, 2005, ISBN: 1845760530. (Anglice)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Fantastic Four spectant (Fantastic Four, Fantastic Four and its cast). |
Haec stipula ad personam ficticiam spectat. Amplifica, si potes! |