Martinus Gosia[1] (natus anno circiter 1100;[2] mortuus 1166/1167)[3] fuit iurisconsultus et glossator Italicus saeculi duodecimi, unus ex Quattuor doctoribus Bononiensibus numeratus, quorum alii fuerunt Bulgarus, Hugo de Porta Ravennate, et Iacobus de Boragine.

"Martinus Gosius": effigies aetatis posterioris e pinacotheca Universitatis Bononiensis

Martinus Gosia et Bulgarus fuerunt principales duarum scholarum oppositarum in Universitate Bononiensi statutarum, quae in multis partibus scholis Proculianorum et Sabinianorum tempore Imperii Romani congruebant. Hic fuit caput scholae quae ius ad quod adversarii appellabant aequitatem bursalem accommodabat, dum ille potius in littera legitima stabat. Schola Bulgariana ad extremum superavit.

  1. Sed "Martinus Gosius" in imagine nostra
  2. "Martinus Gosia" in Encyclopaedia Britannica
  3. Archivum historicum Universitatis Bononiensis[nexus deficit]
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!