Wikidata Mariottum
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Italia
Locus: 41°3′1″N 16°33′41″E
Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Gestio

Procuratio superior: Butuntum

Mariottum (Italiane: Mariotto) est urbis Butunti vicus. Distat 15 chilometra de eius pertinente commune.

Ecclesia Mariotti

Descriptio recensere

Vici nomen de Mariotto provenit, gentilis familia Butuntina, quae saepe hoc otium quietis veniebat propter infirmitatem suam.

Locus autem altitudine positus est ubi aestate gaudetur morigerato aere. Opus praecipuum agricoltura est (oliveti, vigneti et mandorleti); gignitur vinum Sancti Barbati.

Populatio media circiter 2.900 incolarum est.

Clara est magna copia villarum domuum rusticarumque apud terras ipsae, propriae multitudinis oppidorum apuliensum. Distat IV chilometra de Palombario XIIque de Butunto. Praeterea iuxta parvam silvam Quasani, in terra urbis Toritti.

Traditiones recensere

Inter celebrationes graviores Nativitas Mariotti est. Opere trium mensum industriosorum voluntariorum civum constituetur praesepium vivum super superficiem circiter 1000 m² qua, diebus electis de tabula animantur personae vivae sicut fabri, pastores, agricultores, fornarii massariaeque, tradentes scenas morum rusticorum illorum temporum adhuc profunditer sensa de gente loci.

Praesepium Mariottanum est destinum fixum multitudini familiarum provenientium e provincia Barii tota, autem periodo natalitio extimatur visitatores circiter 20 000 homines esse, quibus proponitur degustatio fructuum propriorum terrae traditionis natalitiaeque loci sicut pettolas.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mariottum spectant.

Notae recensere


 

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!