Maria Valtorta (Casertae nata die 14 Martii anni 1897; Viae Regis die 12 Octobris 1961 mortua) fuit mulier Itala, quae a multis sicut mystica habetur potissimum ob opus eius de vita Iesu in decem tomos divisum, cuius titulus Italicus originalis est Il Poema dell'Uomo-Dio (Latine: "Poema hominis-Dei"), quod tamen iuxta editionem anni 1993 inscribitur L'Evangelo come mi è stato rivelato: "Evangelium ut mihi revelatum est". Maria Valtorta luculenter sermone Tusco uti valebat, sed res, quae in "Poemate" eius narrantur, ipsa auctrice teste, visionum divinitus datarum revelationumque privatarum fructus sunt, sine quibus supernaturalibus donis non potuisset Maria Valtorta -ut saltem opinio fautorum eius est- tam multa de vita Iesu, de Palaestinae locis, de temporibus et etiam de rebus naturalibus ad Iesu vitam adtinentibus scire atque scribere. "Poema hominis-Dei" anno 1959 in Indicem librorum prohibitorum est adscriptum, sed post scriptricis mortem haud pauci et ecclesiae praelati et theologiae rerumque Biblicarum doctores idem opus defenderunt, extraordinarium atque luculentum illud existimantes.

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.