Maria Basilii filia Iakunčikova, nupta Weber (Russice Мария Васильевна Якунчикова-Вебер, die 19 Ianuarii[1] anno 1870 nata et 14 Decembris[2] 1902 mortua) erat pictrix Russica.

Wikidata Maria Iakunčikova
Res apud Vicidata repertae:
Maria Iakunčikova: imago
Maria Iakunčikova: imago
Nativitas: 19 Ianuarii 1870; Aquae Mattiacae
Obitus: 14 Decembris 1902; Chêne-Bougeries
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Vasiliy Ivanovich Yakunchikov; Zinaida Mamontova

Vita et opera

recensere

Basilii Iakunčikov maecenatis Russici filia, Basilii Polenov et sororis eius Helenae discipula et amica, Moscuae et Lutetiae picturae studuit. Circulo Abramtseviano et Mundi artis propior fuit. Nupta est Leoni Weber anno 1897, Stephanus filius anno 1898 natus est. In Expositione orbis terrarum Lutetiensi anni 1900 aedem Russiae ornavit. De phtisi mortua est.

Topias et picturas historicas praeferebat; fabellas interdum illustrabat. Pyrographiam saepe cum pictura miscebat, aliasque artes huiusmodi exercebat.

Pinacotheca

recensere

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • • Grove Art