Maria Gabriela Sagheddu O.C.S.O. (nata Gabriella Sagheddu die 17 Martii 1914 Drugali, mortua die 23 Aprilis 1939 Cryptaferratae) monialis quaedam Italica cisterciensis strictioris observantiae fuit; ecclesia Catholica eam habet beatam.

Maria Gabriela Sagheddu, beata

Puella, quae e familia pastorum ovium oriunda erat, acricula atque tumida fuisse fertur. Aetate duodeviginti annorum autem mens eius mutata est et triennio post ista mulier consilium cepit de vita Deo consecranda. Confessionarius eius autem vitam cisterciensem proposuit. Quando Maria Pia Gullini, quae monasterio tunc praeerat, moniales admonuit, ut de unitate Christianorum restituenda preces funderent, Sagheddu valde inflammata est. Inde vitam suam isti fini laudando dedicare in animo habuit. In recitatione vesperarum communi soror phthisi laborans naturae concessit. Eius memoria autem cito in circumiacentibus regionibus vulgata homines incitavit, qui anno 1957 in sepulcro corpus intactum invenerunt. Superiores id in monasterium Virtuchianense transferri iusserunt.

Servus servorum Dei, papa Ioannes Paulus II die 25 Ianuarii 1983 eam sollemniter inter beatas posuit. In encyclica sua oecumenica praetitulata Ut unum sint de desiderio Mariae Gabrielae, quod ad unitatem christifidelium efficiendam attinet, ita fatus est:

Soror Maria Gabriela, vocatione sua illecta ut segregata esset a mundo, vitam consumpsit in meditatione et in deprecatione, nisis tamquam centro capite 17 Evangelii sancti Ioannis, eamque pro Christianorum unitate devovit. Ecce: haec est cuiusvis deprecationis summa: devotio plena, et sine exceptione, propriae vitae Patri per Filium in Spiritu Sancto. Exemplum sororis Mariae Gabrielae nos docet efficitque ut intellegamus non unica esse tempora, condiciones vel loca precandi pro unitate. Christi oratio ad Patrem omnibus, semper et ubique exemplar restat.[1]

Festum eius constitutum est die 22 Aprilis.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mariam Gabrielam Sagheddu spectant.