Maria Edgeworth
Maria Edgeworth (natus die 1 Ianuarii 1767 Black Bourton in Oxoniensi comitatu, mortuus die 22 Maii 1849 Edgeworthstown in Comitatu Longofordiensi) scriptrix Anglica fuit.
Obitus: 22 Maii 1849; Edgeworthstown
Patria: Britanniarum Regnum
Familia
Vita
recensereFilia hominis inventoris, scriptoris et hominis politici Ricardi Lovell Edgeworth patrem anno 1782 in Hiberniam secuta est; ibi cursum honorum scriptoriorum iniit anno 1795 opere »Letters to literary ladies«, quo mulierum emancipatio acceleraretur. Anno 1798 autem una cum tata in vestigiis Russavii (cf. eius librum praetitulatum »Émile ou De l'éducation«) opus »Essays on a practical education« pepigit. Inde ei hilariter exprobrata est utilitatis adulatio. Mariae in libris infantilibus scribendis quoque tentamina erant (»The parent's assistent«, 1796-1800, sex in tomis), attamen mythistoria prima successus felicioris fuit »Castle Rackrent« (Londinii 1800), narratio fidelis atque faceta morum Hibernicorum cum sale sociali. Quam sequebantur haec: »Essay on Irish bulls« (1802), »Popular tales« (1804), »The modern Griselda« (1804), »Leonora« (1806), »Tales of fashionable life« (1809-12, duarum serierum in sex tomis). Fabula Romanensis »Absentee« (1812) invectiva quasi contra turpilucricupidos agrorum possessores haberi potest. In mythistoria »Patronage« (1814) ordinum socialium superiorum errores designatnur, cum antisemitismi vesania opere »Harrington« (1817) reprehendatur.
Mox fabulae Milesiae Marianae multis hominibus et lectae et laudatae sunt, quibus vel Georgius Byron plausit. Sed lectoribus minus placuerunt dramata »Comic dramas« (1817) et acriter criticatae sunt memoriae »Memoirs of Richard Lovell Edgeworth«, quas Maria anno 1826 pietate quasi infantili erga patrem edidit. Mythistoria eius novissima »Helen« (1834) bene monstravit genus scribendi Marianum interim obsoletum factum esse.
Gravitudo
recensereQuamquam ingenium poeticum intellectualeve vere egregium afuit et tonus nimis praecox molestiae esse potest, in scriptis excellent et lingua pura et sensuum sinceritas et rerum malarum mutandarum voluntas.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Mariam Edgeworth spectant. |