Maria Comnena (regina Hierosolymitana)
Maria Comnena (Graece Μαρία Κομνηνή; nata anno 1154; mortua ante mensem Octobrem 1217) fuit femina nobilis Byzantina e familia Comnenorum. Fuit filia, e quadam Taronitissa (praenomine hodie ignoto) genita, illius Ioannis qui dux Cypri meruit. Avus igitur Mariae fuit Andronicus et patruus Manuel imperator, filii Ioannis II imperatoris.
Die 29 Augusti 1167 Tyri in urbe Maria Amalrico Hierosolymorum regi nupsit, qui ex ea genuit:
- Isabella, nata 1172, postea regina
Amalrico mortuo Maria Baliano de Ibelino anno 1177 nupsit, qui ex ea genuit:
Nexus externi
recensere- "Maria Komnene" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
Bibliographia
recensere
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |