Margo Aquae (Mandarinice 水滸傳; pinyin Shuǐhǔ Zhuàn)[1] est mythistoria Sinica saeculi quarti decimi quae Shi Nai'an (施耐庵), scriptori aliter ignoto, tribuitur, saepe cum Luo Guangzhong (羅貫中), auctori fabulae amatoriae trium regnorum, et adeo Shi Hui (施惠) et Guo Xun (郭勛). Mythistoria, una ex quattuor magnis mythistoriis classicis litterarum Sinarum habita, in lingua Sinica vernaculari scripta, non in lingua Sinica classica, componitur.[2]

Exemplum mythistoriae.

Fabula, quae tempore domús Song fit, historiam enarrat proscriptorum centum et octo qui ad Montem Liang (vel ad Paludem Liangshan) conveniunt ad exercitum constituendam antequam rectio eis veniam et impunitatem dat ut invasoribus externis resistant copiasque rebellium comprimant. Lectoribus dedit multas e notissimis personis litterarum Sinarum, sicut Wu Song, Lin Chong, et Lu Zhishen.

Origo historicaRecensere

 
Titulus mythistoriae litteris Sinicis traditionalibus (summa) et simplificatis (ima) scriptus.
 
Pictura muralis Lu Zhishen arborem radicitus tollentem pingit, scaenam in mythistoria saeculo undevicensimo evocans.
 
Adumbratio ludus cuju in editione mythistoriae saeculo quinto decimo impressa.
 
Yang Lin, heros in mythistoria, ex serie lignearum artificis Utagawa Kuniyoshi impressionibus, quae centum et octo Suikoden pingit.
 
Imago in editione lignea saeculo quinto decimo edita.

Mythistoria in rebus gestis cuiusdam proscripti Song Jiang et eius comitum centum et octo condita est, quorum triginta sex spiritus caelestes et septuaginta duo daemones terrestres appellantur. Qui grex in regione Huainan operabatur, sed se rectioni Song anno 1121 tradidit, ut commemorat liber Historia Song, textus historicus, qui refutari non potest. Song Jiang, nomen proprium, etiam in biographia imperatoris Huizong Song citatur; praeterea, biographia Zhang Shuye praefecti facinora Song Jiang aliorumque proscriptorum describit, atque eos a dicto Zhang victos renuntiat.[3]

Unus e praecursoribus Marginis Aquae fuit Eventus veteres aevo Xuanhe magnae domús Song (大宋宣和遺事), liber qui medio saeculo tredecimo apparuit. Textus e conscriptá fabularum congerie constat, quae in opinabilibus eventibus historicis conditur. In decem capitibus dividitur, quae historiam domús Song a saeculo undecimo ineunte ad regnum Song Meridianum anno 1127 constitutum referunt.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Titulo etiam Proscripti Paludinis, Fabula Paludinum, Omnes Viri Sunt Fratres, Homines Paludinum, et Paludines Montis Liang a variis interpretibus converso.
  2. Wu 2001: 627–29.
  3. Toktoghan et al., History of Song, vol. 353, "Biography of Zhang Shuye."

BibliographiaRecensere

  • Andreozzi, Alfonso. (1883) 1985. Il dente di Buddha, racconto estratto dalla Storia delle Spiagge e letteralmente tradotto dal cinese. Florentiae: Dotti.
  • Dent-Young, John. 1995. "Translating Chinese Fiction: The Shui Hu Zhuan." In An Encyclopedia of Translation: Chinese-English, English-Chinese, ed. Sin-Wai Chan et David Pollard, 249–261. Hongcongi: Chinese University Press. Editio interretialis.
  • Ge, Liangyan. 2001. Out of the Margins: The Rise of Chinese Vernacular Fiction. Honolulu: University of Hawai'i Press. Google Books.
  • Hsia, C. T. (1968) 1996. "The Water Margin." In The Classic Chinese Novel: A Critical Introduction, ed. C. T. Hsia, 75–114. Ithacae Novi Eboraci: Cornell University Press.
  • Lévy, André, ed. (1994) 2000. Dictionnaire de littérature chinoise. Ed. secunda. Lutetiae: Presses universitaires de France. Coll. «Quadrige». ISBN 978-2-13-050438-2.
  • Li, Wai-Yee. 2001. "Full-Length Vernacular Fiction." In The Columbia History of Chinese Literature, ed. Victor Mair, 326–332. Novi Eboraci: Columbia University Press.
  • Mair, Victor H., Sanping Chen, et Frances Wood. 2013. Chinese Lives: The People Who Made a Civilization. Londinii: Thames & Hudson. ISBN 0500771472.
  • Shi, Nai'an, et Luo Guanzhong. 1981. Outlaws of the Marsh, conv. Sidney Shapiro. 4 vol. Pecini et Bloomington: Foreign Languages Press et Indiana University Press. ISBN 0-253-12574-X.
  • Shi, Nai'an, et Luo Guanzhong. 19942002. The Marshes of Mount Liang: A New Translation of the Shuihu Zhuan or Water Margin of Shi Naian and Luo Guanzhong, conv. John Dent-Young et Alex Dent-Young. 5 vol. Hongcongi: Chinese University Press. ISBN 978-962-201-602-6 (vol. 1), ISBN 978-962-201-751-1 (vol. 2), ISBN 978-962-201-847-1 (vol. 3), ISBN 978-962-201-989-8 (vol. 4), ISBN 978-962-201-990-4 (vol. 5).
  • Shi, Nai'an. 1998[. 水滸伝, conv. Yoshikawa Kojiro et Shimizu Shigeru. Tocii: Iwanami Shoten
  • Shirane, Haruo, et James Brandon. 2002. Early Modern Japanese Literature: An Anthology, 1600–1900. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 0-231-10990-3.
  • Shui-Hu-Zhuan. 1983. Au Bord De L'eau. e vol. Bibliotheque De La Pleiade, Lutetiae: Gallimard. ISBN 2-07-010910-0 (vol. 1), ISBN 2-07-010911-9 (vol. 2).
  • Wu, Yenna. 2001. "Full-Length Vernacular Fiction." In The Columbia History of Chinese Literature, ed. Victor Mair, 627–29. Novi Eboraci: Columbia University Press.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Marginem Aquae spectant.