Margarita Austriaca (gubernator Nederlandiae)

(Redirectum de Margarita ab Austria)

Margarita ab Austria,[1] sive Margareta Austriaca (nata Bruxellis die 10 Ianuarii 1480 – mortua in Mechlinia die 1 Decembris 1530), sola filia legitima imperatoris Maximiliani I et Mariae ducissae Burgundiae, fuit ab anno 1507 usque ad mensem Ianuarium 1515[2] et ab anno 1517 usque ad mortem Nederlandiae gubernatrix. Suum nomen fuit nomen Margaritae ab Eboraco (viduae avi maternae Margaritae).

Margarita ab Austria vidua. Bernardus van Orley pinxit

Primus conjugatus Margaritae fuit Ioannes princeps Asturiarum (filius Ferdinandi II regis Aragoniae et Isabellae I reginae Castellae). Margarita et Ioannes nupti sunt anno 1497 sed Ioannes mortuus est die 4 Octobris. Margarita fuit gravida quando Ioannes mortuus est sed filia mortua est parta. Anno 1501, Margarita principissa Asturiarum et Philibertus II dux Sabaudiae nupti sunt. Philibertus mortuus est anno 1504 sine proli.

Margarita fuit amita Alienorae reginae Franciae, Caroli V imperatoris Sacri Romani Imperii, Isabellae reginae Daniae et Mariae reginae Hungariae et amita magna Dorotheae Electricis et Christinae ducissae Lotharingiae, qui habitabant in Nederlandia cum Margarita. Quando Margarita mortua est sine proli, Maria regina Hungariae nova gubernatrix facta est.

Lege etiamRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Margaritam ab Austria spectant.
  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)

NotaeRecensere

  1. *[1].
  2. Wiesflecker, a. a. O., Zeittafel pag. 403.
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!