Margarita Hungariae (imperatrix)
Margarita Hungariae (vulgo Margit; nata 1175; mortua post annum 1223), filia regis Belae III Hungariae uxorisque eius Agnetis de Castellione, fuit sub nomine Maria imperatrix Byzantina, uxor Isaacii Angeli cui anno 1185 nupsit. Quo mortuo anno 1204 Margareta Bonifacio Montisferratensi nupsit, qui rex Thessalonicae ab imperatore Balduino creatus est. Bonifacius anno 1207 in proelio interfectus est; ab hoc anno Margareta ipsa regnum direxit pro filio suo Demetrio. Anno incerto rursus nupsit Nicolao Scti Audomari, dominus Boeotiae, qui mortuus est circa annum 1218.
Isaacius ex ea genuit:
- Ioannes Angelus
- Manuel Angelus
Bonifacius ex ea genuit:
- Demetrius, patris successor
Nicolaus ex ea genuit:
- Bela Sancti Audomari
- Guilelmus Sancti Audomari
Nexus externi
recensere- "Margit" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG); "Isaakios Angelos"; "Bonifazio di Monferrato"; "Nicolas de Saint-Omer" ibidem