Mareotis[1] (Arabic: بحيرة مريوط, buḥayrat Maryūṭ), sive Marea,[2] est palus vel lacus subsalsus Aegypti septentrionalis, prope Alexandream situs. Superficies eius saeculo vigesimo ineunte erat ducenta chiliometra quadrata, sed hodie tantum quinquaginta.[3][4] Ad ripas eius iacebat oppidum antiquum Marea. Regio eius quoque Mareotis vel Marea appellatur et in antiquitate vino suo nobilis erat. Poëtice adiectivum Mareotis vel Mareoticus ad totam Aegyptum referri potest.

Mareotis lacus
  1. Mareōtis, -idis f. Oxford Latin Dictionary ed. P. G. W. Glare (Oxonii: Clarendon Press, 1968–1982)
  2. C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press
  3. Baedeker, Karl (1885). Egypt: Handbook for Travellers : Part First, Lower Egypt, with the Fayum and the Peninsula of Sinai. Karl Baedeker (Firm) 
  4. Close, Angela E. (2012). Egypt During the Last Interglacial: The Middle Paleolithic of Bir Tarfawi and Bir Sahara East. Springer US 

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mareotidem spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 31°9′11″N 29°53′55″E, 31°9′27″N 29°54′16″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Store norske Lexikon
 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!