Marcus Plautius Silvanus
politicus et miles Romanus, consul 2 a.C.n.
Marcus Plautius Silvanus (quo anno natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus temporibus Augusti fuit. Anno 2 a.C.n. cum principe consulatum ordinarium gessit. Anno 4/5 proconsul Asiam rexit, tum anno 6/7 legatus Augusti pro praetore Galatiae et Pamphyliae factus est. Qua ex provincia milites in Pannoniam duxit, ubi seditiones pacavit. Anno 8/9 ob Breucos et Dalmatios victos ornamenta triumphalia accepit[1]. Sepulchrum eius familiaeque apud Tibur est[2]. Filius eius Marcus Plautius Silvanus praetor anno 24 uxorem suam Aproniam, filiam Lucii Apronii consulis suffecti anno 8, et se ipsum necavit[3].
Notae
recensere- ↑ Dio Cassius 56.12 et 17.
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 9, c. 1118
- ↑ Tacitus, Annales IV 22
Antecessores: Lucius Cornelius Lentulus et Marcus Valerius Messalla Messallinus |
Consul 2 a.C.n. cum Augusto XIII |
Successores: Cossus Cornelius Lentulus et Lucius Calpurnius Piso |