Lucius Cornelius Lentulus

Lucius Cornelius Lentulus (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus temporibus Augusti fuit. Pater eius Lucius Cornelius Lentulus, avus Lucius Lentulus Niger. Lentulus ut avus flamen Martialis erat et anno 15 a.C.n. IIIvir monetalis. Anno 3 a.C.n. consul ordinarius creatus est. An esset proconsul Africae, certum non est[1].

NotaeRecensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 194


Antecessores:
Gaius Calvisius Sabinus et Lucius Passienus Rufus
Consul
3 a.C.n.
cum
Marco Valerio Messalla Messallino
Successores:
Augustus XIII et Marcus Plautius Silvanus