Marcus Cornelius Nigrinus Curatius Maternus

Marcus Cornelius Nigrinus Curatius Maternus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Erat equestri origine, patria eius Liria in provincia Hispania Citeriore. Erat tribunus militum Legionis XIV Geminae Moguntiaci. A Vespasiano imperatore, cum censor esset, anno 73/74 in senatum adlectus est. Tum erat legatus Legionis VIII Augustae in Germania Superiore. Adoptatus est a Curatio Materno poeta, familiari Taciti[1]. Tum annis 79 ad usque 82 legatus Augusti pro praetore Aquitaniam administravit. Anno 83 consul suffectus creatus est. Tum legatus Moesiam provinciam anno 85 divisit et ad annum 89 legatus primus novae provinciae Moesiae Inferioris erat. Bellis ad Danubium gestis excelluit et ornatus est. Annis 95 ad 97 legatus Syriae fuit. Tum Nerva imperator veritus, ne Nigrinus purpuram petere in animo haberet, eum consulem suffectum II[2] revocavit. Nigrinus autem in fundos suos se recepit[3].

  1. Tacitus, Dialogus, 11,1-13,6; 36,1-41,5),
  2. confer: John D. Grainger, Nerva and the crisis of roman succession in AD 96, Londinii 2003, p. 43-44
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 195