Manius Valerius M.f. Maximus
(Redirectum de Manius Valerius Maximus Corvinus Messalla)
Manius Valerius M.f. Maximus Messala (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 252 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
FamiliaRecensere
Filius eius Marcus Valerius M'.f. Maximus Messala erat, consul anni 226.
Cursus honorumRecensere
Anno 263 a.C.n. cum Manio Otacilio C.f. Crasso collega Syracusas et Poenos vicit, sed solus de eis triumphavit. Quod Messanae oppido auxilio venerat, cognomen Messalae accepit, cuius heredes etiam DCCC annos postea inveniri possunt. Anno 252 censor erat una cum Publio Sempronio Sopho, qui acriter in senatores egit et XVI eorum e senatu expulit[1].
BibliographiaRecensere
- Tassilo Schmitt, "[I 33] V. Messala, M'." in Der Neue Pauly vol. 12/1 (Stutgardiae: Metzler, 2002. ISBN 3-476-01482-7) col. 1099.
NotaeRecensere
- ↑ Valerius Maximus VI 3, 12; Plutarchus, Quaestiones Romanae 14.
Antecessores: Appius Claudius C.f. Caudex et Marcus Fulvius Q.f. Flaccus |
Consul 263 a.C.n. cum Manio Otacilio C.f. Crasso |
Successores: Lucius Postumius L.f. Megellus et Quintus Mamilius Q.f. Vitulus |