Manas
Manas (Kyrg. Μанас) est poema epicum Kyrgysense populare. Secundum Librum Guinness summorum mundi (Guinness World Records Book) poema orbis terrarum longissimum est. Prima pars carminis de heroe Manas narrat, secunda de filio eius Semetej nomine, tertia de Sejtek filio Semetej.
Recitatio
recensereRhapsodi Manas cantantes manastchi nominantur. A manastschi Sagymbaj Orozbakov (1867—1930) circa annum 1925 versio carminis in 180 000 versuum conscripta est, solum de ipso Manas. A Sajakbaj Karalaev (1894—1971) omnes tres partes conscriptae sunt versuum circa 500 000. Manas versibus syllabicis septem vel octo syllabarum continentibus compositum est; in versione Orozbakov versus breviores, 4 vel 5 vel 6 syllabis, invenire potes, in versione Karalaev versus longiores usque ad 12 syllabas. Sunt et multi alii manastchi.
Fabula
recensereManas, cum pater eius liberos se habiturum esse iam desperavisset, natus est; Kyrgyzi eo tempore a Seribus graviter oppressi sunt. Manas primum Calmuccos, post Uiguros vicit et filiam ducis eorum Karabjoryk nupsit. Terram Ala Too, e qua Kyrgyzi antiquitus expulsi erant, eos reddit. Cum Seribus bellum incipitur, in quo Almambet amicus Manas magnam gloriam accipit. Manas Kanykej nupsit et Almambet Aruuke filiam domini bestiarum ferarum. Multas post περιπετείας Manas Seres vicit, sed dolo eorum perit.
Bibliographia
recensere- Мамай Жүсүп. Манас. Т. 1-18. Урумчи, 1984—1995. (editio) (Kyrgyzice)
- Manas der Hochnerzige. Kirgisische Heldenepos. Berolini 1974. (fragmentorum versio Theodisca)
- A. T. Hatto, The Memorial Feast for Kökötöy-Khan, Oxoniae 1977. (fragmentorum versio Anglica)
- Manas. Translated by Walter May. Pispheci 2004. ISBN 9967-424-17-6 (fragmentorum versio Anglica)
- N. van der Heide, Spirited Performance. The Manas Epic and Society in Kyrgyzstan, Amstelodamiae 2008.