Magna commutatio biotorum Americana

Magna commutatio biotorum Americana,[1] Anglice Great American biotic interchange, Hispanice Gran intercambio biótico americano, ex illis migrationibus orta est quae post constitutionem pontis terrestris Panamensis inter continentes Americanas evenerunt. Ita species animalium olim australes septentrioni versus speciesque boreales austro versus propagatae sunt.

Animalia australia boreae versus (colore oliveo), borealia austro versus (colore caeruleo) migrata

Corollarium est magnum schisma Americanum[2] (Great American schism): subito enim, motu eodem, divisio facta est inter biota marina tropicalia maris Caribaei oceanique Pacifici, usque id aevum coniuncta, quae deinde separatim evolvere coeperunt.

Tempus commutationis et schismatis incerte datur: eruditi plures epocha Pliocaena exeunte, abhinc annorum circiter 2 700 000, statuunt.

Notae recensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia recensere

Generalia et geologica
  • C. D. Bacon et al., "Biological evidence supports an early and complex emergence of the Isthmus of Panama" in PNAS vol. 112 (2015) pp. 6110–6115 DOI
  • S. Cody et al., "The Great American Biotic Interchange revisited" in Ecography vol. 33 pp. 326-332
  • Egbert G. Leigh, Aaron O'Dea, Geerat J. Vermeij, "Historical biogeography of the Isthmus of Panama" in Biological Reviews of the Cambridge Philosophical Society vol. 89 (2014) pp. 148-172 Situs venalis
  • Aaron O'Dea et al., "Formation of the Isthmus of Panama" in Science Advances vol. 2 (Augusto 2016)
  • Francis G. Stehli, S. David Webb, edd., The Great American Biotic Interchange. Novi Eboraci: PLenum Press, 1985
De avibus
De apibus
De mammalibus
  • Alberto Luis Cione et al., The Great American Biotic Interchange: a South American perspective. Dordrecht: Springer, 2015
De plantis
  • Alwyn H. Gentry, "Neotropical Floristic Diversity: Phytogeographical Connections Between Central and South America, Pleistocene Climatic Fluctuations, or an Accident of the Andean Orogeny?" in Annals of the Missouri Botanical Garden vol. 69 (1982) pp. 557-593 JSTOR
De biotis marinis

Nexus externi recensere