Macarius I (episcopus Hierosolymitanus)

Macarius I fuit episcopus Hierosolymitanus circa annos 311312. Secundum Sozomenum obiit post annum 335.

Macarius I

Athanasius Alexandrinus, in oratione in Arianos, scripsit Macarium esse exemplum "artis dicendi simplicis et honestae hominum apostolicorum."

In versione Eusebii Chronicorum a Hieronymo facta invenitur Macarium anno 312 episcopatum accessisse.

Circa annum 325 Sanctam Helenam in Christi Cruce quaerenda comitatus est et inventam veram approbavit.

Idem Macarius Ecclesiam Dominici Sepulcri aedificavit, quod e litteris ab imperatore Constantino missis (Eusebius, De vita Constantini, III, 30-32) liquet.

Sancti

Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!