Disambig.svg
Haec est pagina discretiva alias paginas eiusdem fere nominis indicans.

Lympha, in lingua antiqua est aqua clara fontis aut fluminis, vel dea aquae. Aliquando lympha in loco nympha scribitur.

In lingua medica lympha est umor circumfluus clarusque in systemate lymphaceo formatus.

EtymologiaRecensere

In Oxford English Dictionary dicitur lympha forma mutata esse vocabuli *limpa (unde et adiectivum limpidus provenit), coniunctione falsa cum Graeco νύμφη 'nupta, nympha' facta.[1] In aliis lexicis deductio a νύμφη sine alio commentario datur.

NotaeRecensere

  1. Oxford English Dictionary, s.v. "lymph".