Ludus zerum
Ludus zerum[1] (Anglice zero game) in theoria ludorum combinatorialium? est ludus ubi neutrii lusori sunt ullae optiones legitimae. Ergo, primus lusor necessarie superatur, et alter lusor vincit. Ludo zerum est aestimatio Sprague-Grundy zerum. Notatio combinatorialis? ludi zerum est { | }. Ludus zerum est contra stellam {0|0}, ludum in quo primus lusor vincit, quia alterutri lusori (sit primus qui in lusu moveat) necesse est movere ad ludum zerum, et ergo vincit.
Aestimatio Sprague-Grundy
recensereOmnibus ludis in quibus lusor alter vincit est aestimatio Sprague–Grundy zerum, quamquam non sint ludus zerum. Exempli gratia, ordinarius Nim cui sunt duo strues eaedem (ullius magnitudinis) non est ludus zerum, sed ei est aestimatio 0, quia in hoc rerum statu lusor alter vincit, quidquid primus lusor moveat. Praeterea, non est ludus lanatus? (fuzzy game), quia primo lusori non est optio victrix.
Exempla
recensereSimplicia ludorum zerum exempla sunt Nim sine struibus, et diagramma Hackenbush sine re in eo scriptum.
In cultura commune
recensereThe Zero Game (locutio Anglica) est nomen mythistoriae a Brad Meltzer scriptae.
Notae
recensere- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.