Ludus Magnus
Ludus Magnus fuit schola, ubi gladiatores futuri pugnare discebant. Multi tales ludi erant in imperio Romano, sed Ludus Magnus fuit omnium maximus. Ludus Magnus Romae apud Amphitheatrum Flavium Domitiano imperatore aedificatum est. Ad usque saeculum 5 Romani ludo magno utebantur, dum munera gladiatoria interdicta sunt. Tum lapides ad aedificia nova aedificanda rapiebantur.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ludum Magnum spectant. |
Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes! |