Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Poeta Storch anno 1863

Ludovicus Storch (natus die 14 Aprilis 1803 in Ruhla circuli Wartburg, mortuus die 5 Februarii 1881 in Kreuzwertheim Franconiae Inferioris) scriptor Germanicus fuit.

VitaRecensere

Gottingae Lipsiaeque theologiae studens, mox animum in litteras vertit. Causae erant angustiae professionales pecuniariaeque. Attamen neque nova occupatio tranquillitem veram attulit; longum tempus degebat Lipsiae Gotaeque.

Inde ab anno 1866 rude donatus in Franconia vixit sumptibus Fundationis Schiller quae dicebatur.

GravitudoRecensere

Ingenium Ludovici Storch mediocre fuit. Historiae et historiunculae (epitome Lipsiae annis 1855–62, in voluminibus 31) nuntiis poeticis carent. Carmina praetitulata Gedichte (1854) libertatem patrioticam amabiliter pactam exhibent. Publice valde dilecta erant haec:

  • Der Freiknecht (1829, 3 vol)
  • Die Freibeuter (1832, 3 vol)
  • Der Jakobsstern (1836–38, 4 vol)
  • Die Heideschenke (1837, 3 vol)
  • Max von Eigl (1844, 3 vol)
  • Ein deutscher Leinweber (1846–50, 9 vol)
  • Leute von gestern (1852, 3 vol)

Relicta poetica edidit Alexandrus Ziegler anno 1882 Ysenaci. Amicus erat Ludovici Bechstein.

FonsRecensere

Meyers Großes Konversations-Lexikon, volumen 19. Lipsiae 1909, p. 67, quod legi potest hic in interreti.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Storch spectant.
  Lege Λουδοβίκος Στόρχ ("Ludovicus Storch") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam