Ludovicus Hain
Ludovicus Hain sive plenius Ludovicus Fridericus Theodorus Hain (natus Stargardiae die 5 Iulii 1781, obiit Monachii die 27 Iunii 1836) fuit eruditus et bibliographus Germanicus. Opus eius latissime notum est census incunabulorum qui annis 1826-1838 sub titulo Repertorium bibliographicum prodiit.
Res apud Vicidata repertae:
Bibliographia
recensere- Repertorium bibliographicum, in quo libri omnes ab arte typographica inventa usque ad annum MD. typis expressi, ordine alphabetico vel simpliciter enumerantur vel adcuratius recensentur, opera Ludovici Hain, 4 vol., Stuttgartiae et Lutetiae Parisiorum 1826-1838
- Nizami poetae narrationes et fabulae..., Lipsiae 1802
Nexus externus
recensere
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |