Ludovicus Ferdinandus vulgo Ludwig Ferdinand Schmid (pseudonymum Dranmor; natus die 22 Iulii 1823 Muri in Circulo Bernae-Mittelland, mortuus die 19 Martii 1888 Bernae) scriptor Theodiscus atque negotiator Helveticus fuit.

Ludovicus Ferdinandus Schmid, negotiator et auctor

Postquam eruditionem commercialem finivit Brasiliam iit ubi ingenio atque studio sibi divitias paravit. Anno 1852 autem consul generalis Austriacus Urbe Fluminensi nominatus est. Postea consuetudines contraxit cum Maximiliano archiduce. Ex anno 1872 Lutetiae vitam degebat ante reditum Brasiliensem.

Opera eius et locis elegiacis affabre positis et forma elegantissima excellunt. Inter quae mentionis digna sint haec: »Poetische Fragmente« (Lipsiae 1860); »Kaiser Maximilian«, Gedicht (Iaurini 1868), et »Requiem« (carmen philosophicum; altera editio Lipsiae 1870). Operum omnium collectio Berolini anno 1873 edita (»Gesammelte Dichtungen«) insuper et opusculum »Dämonenwalzer« habent.

Nexus externi

recensere
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!