Ludovicus Albertus, vulgo Luis Alberto Lacalle de Herrera (natus in urbe Montis Videi die 13 Iulii 1941), alumnus Universitatis Rei Publicae, est iuris consultus, causidicus, politicus factionis nationalis. Deputatus rei publicae, i.e. legatus ad parlamentum, ab anno 1971 ad 1973 meruit. Fuit praeses rei publicae Uruguaiae, seriei praesidum trigesimus sextus, a die 1 Martii 1990 usque ad eundem diem anni 1995.

Wikidata Ludovicus Albertus Lacalle
Res apud Vicidata repertae:
Ludovicus Albertus Lacalle: subscriptio
Ludovicus Albertus Lacalle: subscriptio
Nativitas: 13 Iulii 1941; Urbs Montis Videi
Patria: Uraquaria, Hispania

Familia

Coniunx: María Julia Pou Brito del Pino
Proles: Ludovicus Albertus Lacalle Pou
Ludovicus Albertus Lacalle (ad dextram partem) et legatus Americanus Franciscus Baxter anno 2006 picti

Filius eius Ludovicus Albertus Lacalle Pou praeses ab anno 2020 meret.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Albertum Lacalle spectant.
  • "Luis Alberto Lacalle": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)