Ludovicus vulgo L'udovít Štúr (natus die 23 Octobris 1815 Uhrovec in hodierno Circulo Bánovce nad Bebravou, mortuus die 12 Ianuarii 1856 Modorini (Modra) in regione Posoniensi) scriptor Slovacus bonus et idiomatis Slovaci moderni pater erat.

Ludovicus Štúr, pater linguae Slovacae modernae

VitaRecensere

Origine protestantica Posonii theologiae et Salinis Saxonicis historiae philologiaeque studiosus fuit. Annis inter 1840 et 1843 in Lyceo Posoniensi, abellario motus scriptorum et patriae amatorum iuvenium, operam dabat. Notionibus illis nationalibus exarsit etiam Štúr. Litteris se magis magisque imbuit et variis commentationibus Theodisce pactis iura Slovacorum legitima contra pressionem Hungaricam defendit, e.g. scriptis »Das 19. Jahrhundert und der Magyarismus«, (Vindobonae 1845) sive »Der Magyarismus in Ungarn« (editio altera, Lipsiae 1848). Anno 1845 periodicum fundavit praetitulatum »Slovenské národnie Novini«  appendice litteraria »Orol Tatranski«. Ei symbolas suas non lingua Bohemica sed dialecto regionis suae tradidit, unde demum nata est lingua scripta Slovaca moderna.

Anno 1847 Veterosolii (Zvolen) pro parlamento Posoniensi electus est ubi rhetorica volubilissima fulgens pro populi Slovaci iuribus pugnavit. Rebus novis eruptis anno 1848 Vindobonam confugere debuit; Pragae in congressu Slovacorum particeps fuit neque umquam interrupit invectivas contra politicam Hungariam ut praemium pro eius comprehensione exponeretur. Postea maluit remotus omnino litteris vacare. Mentionis dignae porro sint opera haec: »Zpěvy i písně« (cantilenae, Posonii 1853) et »O národních písních a pověstech plemen slovanských« (de cantibus et fabulis popularibus, Pragae 1853; Bohemice). Insuper manuscriptum annis inter 1852 et 1853 exaratum posteritati servabatur, ubi Panslavismo favebatur; notiones privatae anno 1867 pompa magna in conversione Russica editae sunt.

BibliographiaRecensere

  • De Štúr apud BKLÖ
  • Das Slawentum und die Welt der Zukunft / Slovanstvo a svět budoucnosti, nach dem deutschen Manuskript übersetzt mit Anmerkungen und Einleitung versehen von Josef Jirásek. Učená Společnost Šafařikova, Bratislava 1931, Dictionary of National Biography edd. Leslie Stephen, Sidney Lee. 63 voll., 3 voll. suppl. (Londinii, 1885-1901 ~) (= Prameny učené společnosti Šafařikovy v Bratislavě, tomus 2).
  • Ľudovít Štúr; Pavol Vongrej (ed.): O poézii slovanskej, Matica Slovenská, Martinopoli 1987, Dictionary of National Biography edd. Leslie Stephen, Sidney Lee. 63 voll., 3 voll. suppl. (Londinii, 1885-1901 ~) (= Edícia Documenta litteraria Slovaca, tomus 29).
  • I. Chalupecký: Štúr Ľudovít in Österreichisches Biographisches Lexikon 1815–1950 vol. 14 (Vindobonae: Verlag der Österreichischen Akademie der Wissenschaften, 1957–2005) pp. 9 f. (nexus directus ad pag. 9, 10) (Theodisce)
  • Miloš Klátik: Ľudovít Štúr – Philosophie und christlicher Glaube. In: Evangelisch in der Slowakei. Profile Positionen Perspektiven. Martin-Luther-Verlag, Erlangae 2017, ISBN 978-3-87513-193-2, p. 49–65.
  • Juricek J.: L'udovit Štúr, Posonii 1971

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Štúr spectant.