Ludovici Ariosti effigies (Titianus)

Titiani tabula picta

Effigies duae, quae a nonnullis Ludovici Ariosti esse censentur, a Titiano ut videtur pictae sunt. Altera tabula anno fere 1510 picta est; haec tabula in Pinacotheca Nationali Londinii ostentatur titulo A Man with a Quilted Sleeve ; altera anno fere 1515 confecta, hodie Indianapoli in Museo Artium servata, eodem pictore attribuitur, suadente Bernardo Berenson, et Ludovici Ariosti effigiem monstrare censetur.

"A Man with a Quilted Sleeve": Ludovicus Ariosto vel alius ignotus, a Titiano pictus anno fere 1510 (Pinacotheca Nationalis Londinii)
"Portrait of a Man": effigies Ludovici Ariosto vel alii ignoti, Titiano attributa, anno circiter 1515 picta (Museum Artium Indianapoli)

Nexus externi recensere