Lucius Vinicius (consul 5 a.C.n.)
consul 5 a.C.n.
Lucius Vinicius (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo ante Christum natum fuit. Pater eius Lucius Vinicius, consul suffectus anni 33 a.C.n. erat[1]. Ipse anno 16 a.C.n. IIIvir monetalis erat, tum anno 5 a.C.n. consul suffectus creatus est. Familiaris erat Iuliae filiae Augusti, quod imperastor arguit: "extraneorum quidem coetu adeo prohibuit, ut L. Vinicio, claro decoroque iuveni, scripserit quondam parum modeste fecisse eum, quod filiam suam Baias salutatum venisset[2]".