Aperire sectionem principem

Lucius Tiberius Claudius Aurellius Quintianus

Lucius Tiberius Claudius Aurellius Quintianus (nescimus quo anno natus mortuusve sit) senator Romanus tertio saeculo fuit. Origo Quintiani Antiochia, pronepos Lucii Veri imperatoris fuit. Pater eius Lucius Aurellius Commodus Pompeianus , consul anni 209 erat. Tum triumvir monetalis anno 221 vel 222, deinde quaestor candidatus principis anno 228, tum praetor anno 233. Anno 235 consulatum ordinarium administravit; praeterea pontifex erat.


Antecessores:
Marcus Clodius Pupienus Maximus II et Marcus Munatius Sulla Urbanus
Consul
235
cum
Gnaeo Claudio Severo
Successores:
Imp. Caesar Gaius Iulius Verus Maximinus Augustus et Marcus Pupienus Africanus