Lucius Egnatius Victor Lollianus

Lucius Egnatius Victor Lollianus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus ac vir publicus saeculi tertii fuit.

Pater eius Lucius Egnatius Victor senator erat, soror Egnatia Mariniana, quae Valeriano imperatori nupsit atque mater Gallieni imperatoris erat. Frater eius Egnatius Victor Marinianus erat. Ipse uxorem duxit ac filium Egnatium Lucilianum habuit.

Cursus honorum

recensere

Egnatius anno 213 inter sodales Antoninianos cooptatus est, deinde anno 218 legatus Augusti pro praetore Galatiae erat. Circa annum 219 consul suffectus erat, tum legatus Bithyniae et Ponti, corrector Achaeae, inter annos 244 et 247 proconsul Asiae et anno 254 praefectus urbi Romae. Fuit praeterea clarus orator aetatis suae[1].

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 892