Egnatia Mariniana (nata ignoto anno oppido Falerii, mortua ante annum 253) imperatrix Romana fuit.

FamiliaRecensere

Marinianae pater Lucius Egnatius Victor erat, fratres Lucius Egnatius Victor Lollianus et Egnatius Victor Marinianus.

VitaRecensere

Nupsit Valeriano imperatori et mater fuit Gallieni imperatoris, qui circa annum 213 natus est[1]. Ante eius imperium mortua est, nam nummis anni 253/254 Diva Egnatia Mariniana vocabatur[2].

NotaeRecensere

  1. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1999, p. 216
  2. Bray, John: Gallienus, Kenttown (Australia) 1997