Lucius Aemilius Regillus fuit vir publicus ac praetor Romanus qui saeculo secundo a.C.n. ineunte floruit.

Anno 190 a.C.n. summum imperii in debellando Antiocho III adeptus praefectus classis cum apud Myonessum navibus Syris occurisset magnam victoriam reportavit[1]Sequenti anno pro praetore merens triumphum navalem cum Romae celebraret medio campo Martio aedes laribus permarinis exstrui decrevit[2]. Aedibus anno 179 a.C.n. perfectis, Regilli rerum gestarum conspectus insculptus est[3]. Praeterea eiusmodi inscriptio Deli in insula Graeca reperta est.[4]

  1. Titus Livius 37, 30, 10.
  2. Macrobius, Saturnalia 1, 10, 10.
  3. Livius 40, 52, 5–7: duello magno dirimendo, regibus subigendis, patrandae paci ad pugnam exeunti L. Aemilio M. Aemilii filio [Lücke] auspicio imperio felicitate ductuque eius inter Ephesum Samum Chiumque, inspectante eopse Antiocho <cum> exercitu omni, equitatu elephantisque, classis regis Antiochi antehac invicta fusa contusa fugataque est, ibique eo die naves longae cum omnibus sociis captae quadraginta duae. Qua pugna pugnata, rex Antiochus regnumque [lacuna] eius rei ergo aedem Laribus permarinis vovit.
  4. Inscriptiones Latinae selectae 8765.