Lucius Acilius Rufus
Lucius Acilius Rufus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit. Patria eius Thermae Himerarae in Sicilia erat. Anno 106 incolae Bithyniae et Ponti provinciae proconsulem Varenum Rufum apud senatum accusaverunt. Cum Gaius Plinius Caecilius Secundus et Marcus Iunius Homullus Varenum defenderent, Acilius Rufus consul designatus inter accusatores fuit[1].Anno 107 consul suffectus creatus est[2].