Aperire sectionem principem

Marcus Iunius Homullus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit. Consul suffectus anno 102 creatus est. Interfuit iudiciis repetundarum in Iulium Bassum 103 et Varenum Rufum 105, qui ab incolis Bithyniae accusabantur[1]. Annis 111 - 114 legatus Augusti pro praetore Cappadociae erat. Filius eius Iunius Homullus consul suffectus Hadriano imperatore fuit[2].

NotaeRecensere

  1. Plinius Minor, Epistulae, V 20
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 67